라틴어 문장 검색

et Priverni satis constabat bovem locutum, volturiumque frequenti foro in tabernam devolasse, et Sinuessae natum ambiguo inter marem ac feminam sexu infantem, quos androgynos volgus, ut pleraque, faciliore ad duplicanda verba Graeco sermone,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 166:2)
cum ceteris, qui sub signis atque ordine agminis incesserant, longior et diu ambigua pugna fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 196:2)
deinde propugnatoribus quoque incommodae erant, quod permixtae cum hostium navibus inhibere saepe tela cogebant metu ne ambiguo ictu suis inciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 124:1)
qui tamen nequaquam adeo est intempestivus quam vestrae istae absurdae atque abhorrentes lacrimae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 595:1)
in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inventus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 128:2)
senatus in eadem perstare sententia, ut absurdum esse diceret ignorare regem, quid sperans aut petens venerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 601:1)
eo usque me vivere vultis, donec alterius vestrum superstes haud ambiguum regem alterum mea morte faciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 94:1)
quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri quo diserte vetentur cum sociis populi Romani bellum gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 233:1)
si possessio haud ambigua regni maneret, multa diem tempusque afferre posse, quibus non amissa modo recuperare, sed timendus ultro iis esse quos nunc timeret posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 530:1)
neque eo solum, quia tantas praesentes eius opes cernat, sed quod haud ambiguum sit prope diem regnaturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 210:2)
etsi admodum in ambiguo est etiam nunc quid ea re fuat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4307)
Diodorus autem, cui Crono cognomentum fuit, Nullum, inquit, verbum est ambiguum, nec quisquam ambiguum dicit aut sentit, nec aliud dici videri debet quam quod se dicere sentit is qui dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XII 2:2)
Utrum enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius videbitur, si aut utrumque esse dicas aut neutrum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 7:1)
Quod Chrysippus philosophus omne verbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum verbum ambiguum esse putat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XII 1:1)
Quod si id dicere absurdum est, uno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est una sola virtute vitam fieri beatam dicere, quoniam, cum virtus abest, beata esse vita numquam potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION