라틴어 문장 검색

postquam caedibus saevitum et magnitudo famae exitio erat, ceteri ad sapientiora convertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장7)
simul modestiae Neronis et suae magnitudini fidebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장5)
excitari quosdam ad meliora magnitudine rerum, hebescere alios.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장7)
sed magnitudo facinoris metum, prolationes, diversa interdum consilia adferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장10)
cetera Africae per duas legiones parique numero Aegyptus, dehinc initio ab Syriae usque ad flumen Euphraten, quantum ingenti terrarum sinu ambitur, quattuor legionibus coercita, accolis Hibero Albanoque et aliis regibus qui magnitudine nostra proteguntur adversum externa imperia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 5장5)
quippe Romae sueti discursus et magnitudine urbis incertum quod quisque ad negotium pergat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장9)
At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amoenitate vitae, magnitudinem negotiorum per litteras excusavit honoresque memoriae eius ab senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis admodum receptis et addito ne caelestis religio decerneretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 2장1)
mox rerum potitus ob magnitudinem populi ac tarda legum auxilia sumpsit e consularibus qui coerceret servitia et quod civium audacia turbidum, nisi vim metuat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장6)
ac ne dubium haberetur magnitudinem pecuniae malo vertisse, aurariasque eius, quamquam publicarentur, sibimet Tiberius seposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장3)
ne fidem quidem integram manere ubi magnitudo quaestuum spectetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장3)
nomen tamen matrimonii concupivit ob magnitudinem infamiae cuius apud prodigos novissima voluptas est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장8)
aliis largitione aut spei magnitudine, sibi ex necessitate culpam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장2)
At Byzantii data dicendi copia, cum magnitudinem onerum apud senatum deprecarentur, cuncta repetivere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 62장1)
post magnitudine onerum urgente finem aut modum orabant, adnitente principe, qui Thraecio Bosporanoque bello recens fessos iuvandosque rettulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장5)
Sed apud senatum omnia in maius celebrata sunt sententiis eorum qui supplicationes et diebus supplicationum vestem principi triumphalem, utque ovans urbem iniret, effigiemque eius pari magnitudine ac Martis Vltoris eodem in templo censuere, praeter suetam adulationem laeti quod Domitium Corbulonem retinendae Armeniae praeposuerat videbaturque locus virtutibus patefactus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 8장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION