라틴어 문장 검색

cum expirasset, tutores testamento prolato pueroque in contionem producto - erat autem quindecim tum ferme annorum - paucis, qui per contionem ad excitandos clamores dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris velut patre amisso in orba civitate omnia timentibus . . . fit regium,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 51:1)
deducti in comitium virgisque adprobante populo caesi de saxo deiciuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 105:3)
qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie approbantibus relationem ac prae se ferentibus quid decreturi essent, Dymaei ac Megalopolitani et quidam Argivorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 292:2)
omnibus Graeciae civitatibus hanc pacem approbantibus soli Aetoli decretum decem legatorum clam mussantes carpebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 382:1)
dii approbent eam sententiam quae tibi optima visa fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 91:2)
iter, quod insistis, L. Scipio, ego quoque approbo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 71:1)
approbantibus cunctis et ad eam quam habebat classem, adsumptis tribus quadriremibus, navigat Patara.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 175:2)
haec approbantibus cunctis iubentibusque dicere ipsum, omissa in id verecundia, quid sibi ab senatu populoque Romano tribui aequum censeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 597:1)
haec ut summa ratione acta magna pars senatus approbabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 496:1)
legati circa imperatorem ducesque externi erant, inter quos et Attalus, omnes approbantes, dum pugnaturum consulem credebant - neque enim ne his quidem cunctationem aperuerat suam - ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 463:1)
haec ut me voltis adprobare adnitier, [lucrum ut perenne vobis semper suppetat] ita huic facietis fabulae silentium itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol2)
Cylindrvs Bene opsonavi atque ex mea sententia, bonum anteponam prandium pransoribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 21)
quodque ad ludorum curatores attinet, ne palma detur quoiquam artifici iniuria neve ambitionis causa extrudantur foras, quo deteriores anteponantur bonis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS18)
nunc quod boni mihi di danunt, vobis vostraeque matri, eas dis est aequom gratias nos agere sempiternas, quom nostram pietatem adprobant decorantque di immortales.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4189)
verum si voltis adplaudere atque adprobare hunc gregem et fabulam, in crastinum vos vocabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 2130)

SEARCH

MENU NAVIGATION