라틴어 문장 검색

Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus, nubigenasque feros positis ex ordine mensis arboribus tecto discumbere iusserat antro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 25:1)
errant in montibus una, antra simul subeunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 42:5)
Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris quae meruit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:3)
Nempe ille inmitis et ipsis horrendus silvis et visus ab hospite nullo impune et magni cum dis contemptor Olympi, quid sit amor, sensit validaque cupidine captus uritur, oblitus pecorum antrorumque suorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:8)
Sic frustra vera monentem spernit et aut gradiens ingenti litora passu degravat aut fessus sub opaca revertitur antra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 72:3)
Sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu nec sentitur hiems;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:5)
Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant, multas silva tegit, multae stabulantur in antris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:11)
Coma plurima torvos prominet in vultus umerosque, ut lucus, obumbrat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:26)
Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra moenia deseruit, laeva de parte canori Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus undis, litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae intrat, et ut manes veniat per Averna paternos, orat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 17:1)
Solvitur herboso religatus ab aggere funis, et procul insidias infamataeque relinquunt tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra in mare cum flava prorumpit Thybris harena;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 55:4)
In quibus antra videt, quae multa nubila silva et levibus cannis manantia semicaper Pan nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:3)
"O et de Latio, o et de gente Sabina praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti ante fuisse viri, coniunx nunc esse Quirini, siste tuos fletus et, si tibi cura videndi coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini qui viret et templum Romani regis obumbrat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 95:1)
Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo, mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur auditi sanctis et verba minantia lucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:5)
hoc erat, in gelido quare Poeantius antro voce fatigaret Lemnia saxa sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 133)
Silvae ac luci deperditi secum important species amissas, quae futuro tempore maximi ponderis esse poterunt opes, non modo quod ad alimoniam attinet, verum etiam ad morbos curandos et ad multiplicia ministeria gerenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION