라틴어 문장 검색

nam saepe in colli tondentes pabula laeta lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes invitant herbae gemmantes rore recenti, et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:5)
at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:10)
tanta est in quovis genere herbae materiai dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:2)
tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima vita.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:3)
ideoque per auras mellis apes quamvis longe ducuntur odore, volturiique cadaveribus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:4)
ideo per rara foramina terrae partibus erumpens primus se sustulit aether ignifer et multos secum levis abstulit ignis, non alia longe ratione ac saepe videmus, aurea cum primum gemmantis rore per herbas matutina rubent radiati lumina solis exhalantque lacus nebulam fluviique perennes ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:4)
Principio genus herbarum viridemque nitorem terra dedit circum collis camposque per omnis, florida fulserunt viridanti prata colore, arboribusque datumst variis exinde per auras crescendi magnum inmissis certamen habenis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:2)
ut pluma atque pili primum saetaeque creantur quadripedum membris et corpore pennipotentum, sic nova tum tellus herbas virgultaque primum sustulit, inde loci mortalia saecla creavit multa modis multis varia ratione coorta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:3)
terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile praebebat multa et molli lanugine abundans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:13)
nam quod multa fuere in terris semina rerum, tempore quo primum tellus animalia fudit, nil tamen est signi mixtas potuisse creari inter se pecudes compactaque membra animantum, propterea quia quae de terris nunc quoque abundant herbarum genera ac fruges arbustaque laeta non tamen inter se possunt complexa creari, sed res quaeque suo ritu procedit et omnes foedere naturae certo discrimina servant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:11)
non magnis opibus iucunde corpora habebant, praesertim cum tempestas ridebat et anni tempora pingebant viridantis floribus herbas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:8)
sic odium coepit glandis, sic illa relicta strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 48:1)
arboribus primum certis gravis umbra tributa usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores, siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:6)
Apes enim quodammodo debemus imitari, quae vagantur et flores carpunt, deinde quicquid attulere disponunt ac per favos dividunt et sucum varium in unum saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 5:1)
Quidam Medeam putant, quod in aedem eius omne genus herbarum sit ex quibus antistites dant plerumque medicinas, et quod templum eius virum introire non liceat propter iniuriam quam ab ingrato viro Iasone perpessa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION