라틴어 문장 검색

dubiae motis radicibus obstant Cyclades, ipsa tua Mycono Gyaroque revelli, Dele, times magnique iidem testaris alumni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권165)
tunc ensem galeamque rapit clipeumque revellit Hypseos 4;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권252)
patriis modo fixa revellunt arma deis, clipeisque obducunt pectora fractis, et galeas humiles et adhuc sordentia tabo spicula:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권334)
Certe sacrilegi de vestris semper adprehenduntur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 7:3)
Et tamen adprehensi subiguntur et condicioni suae succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 6:1)
Conpressa itaque peruersitate damnabili, eiusque auctoribus confutatis, atque animis omnium fidei puritate conpositis, sacerdotes beatum Albanum martyrem, acturi Deo per ipsum gratias, petierunt, ubi Germanus omnium apostolorum diuersorumque martyrum secum reliquias habens, facta oratione, iussit reuelli sepulchrum, pretiosa ibidem munera conditurus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:7)
Quo uiso pontifex, qui adsidebat, delectatus tali facto pietatis, adprehendit dexteram eius, et ait:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI.8)
Quem angelus sanctus statim adprehendens in ignem reiecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:9)
Ego Dominus uocaui te in iustitia, et adprehendi manum tuam, et seruaui, et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione uinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:15)
et adprehendens eum de mento, signum sanctae crucis linguae eius inpressit, quam signatam reuocare in os, et loqui illum praecepit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.12)
Quod ubi lectum est, stupor adprehendit audientes;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:10)
Nam etsi saltim unum ex eis, hoc est ipsum septimum adprehenderit, quem tam excellenter scriptura commendat:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:1)
cuniculus delectis militibus eo tempore plenus in aedem Iunonis, quae in Veientana arce erat, armatos repente edidit, et pars aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt, pars cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac servitiis iacerentur, inferunt ignes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 244:1)
inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:6)
Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: "Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est" ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION