라틴어 문장 검색

stat caeli diversa acies, nunc fortior Austri, nunc Aquilonis hiemps, donec pugnante procella aut nimiis hic vicit aquis, aut ille sereno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권178)
hic haeret lateri redimita voluptas, hic comes in requiem vergens Labor, est ubi Baccho, est ubi Martigenae socium pulvinar Amori obtinet, interius tecti in penetralibus altis et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago cernitur, hae species, ipse autem umentia subter antra soporifero stipatos flore tapetas incubat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권41)
ceu patrio super alta grues Aquilone fugatae cum videre Pharon;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권257)
sed sicut contra Aquilonem ea breuior, ita in meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniae septentrionalia, quamuis magno aequore interiacente peruenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:5)
denique subito duabus gentibus transmarinis uehementer saeuis, Scottorum a circio, Pictorum ab aquilone, multos stupet gemitque per annos.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.4)
Inito ergo certamine cum hostibus, qui ab aquilone ad aciem uenerant, uictoriam sumsere Saxones.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV.5)
Est autem locus iuxta murum illum ad aquilonem, quo Romani quondam ob arcendos barbarorum impetus totam a mari ad mare praecinxere Brittaniam, ut supra docuimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.12)
Sed nec cum eo ille, qui ceteram Transhumbranae gentis partem ab Aquilone, id est Berniciorum prouinciam, regebat, habere pacem potuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:2)
" Erat autem Columba primus doctor fidei Christianae transmontanis Pictis ad aquilonem, primusque fundator monasterii, quod in Hii insula multis diu Scottorum Pictorumque populis uenerabile mansit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 1:14)
Uno ad orientem stadio speluncam duplicem in ualle habet, ubi sepulchra patriarcharum quadrato muro circumdantur, capitibus uersis ad Aquilonem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:6)
Portabant autem facem ignis contra Aquilonem, quasi ad accendendum adclinem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII.13)
ei in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius cis Appenninum ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant, coloniis missis, quae trans Padum omnia loca, excepto Venetorum angulo qui sinum circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 378:1)
angulus muri erat in planiorem patentioremque quam cetera circa vallem vergens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 65:1)
ignes in parte castrorum quae vergat in hostem relictos, tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 516:1)
quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 451:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION