라틴어 문장 검색

fugit abducta navita cumba et Centauris Thessala motis ferit attonitos ungula manes anguesque suos hydra sub undas territa mersit teque labores, o nate.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:50)
maius his, maius parat Medea monstrum, namque ut attonito gradu evasit et penetrale funestam attigit, totas opes effundit et quicquid diu etiam ipsa timuit promit atque omnem explicat turbam malorum, arcana secreta abdita, et triste laeva congregans sacrum manu pestes vocat quascumque ferventes creat harena Libyae quasque perpetua nive Taurus cohercet frigore Arctoo rigens, et omne monstrum, tracta magicis cantibus squamifera latebris turba desertis adest.
(세네카, 메데아 11:4)
Fulgore primo captus et fragili bono fallacis aulae quisquis attonitus stupet, subito latentis ecce Fortunae impetu modo praepotentem cernat eversam domum stirpem que Claudi, cuius imperio fuit subiectus orbis, paruit liber diu Oceanus et recepit invitus rates.
(세네카, 옥타비아 1:9)
sed ecce, gressu fertur attonito Nero trucique vultu, quid ferat mente horreo.
(세네카, 옥타비아 6:19)
quo te furor provexit attonitum tuus et fata, nate, cedat ut tantis malis genetricis ira quae tuo scelere occidit?
(세네카, 옥타비아 9:45)
vidit attonitus tuam formam senatus, tura cum superis dares sacrasque grato spargeres aras mero, velata summum flammeo tenui caput;
(세네카, 옥타비아 10:21)
Delubra et aras petere constitui sacras, caesis litare victimis numen deum, ut expientur noctis et somni minae terrorque in hostes redeat attonitus meos.
(세네카, 옥타비아 11:25)
Sed quis gressu ruit attonito aut quid portat pectore anhelo?
(세네카, 옥타비아 11:30)
Quis iste mentes agitat attonitus furor?
(세네카, 옥타비아 12:2)
inter ruinas urbis et semper novis deflenda lacrimis funera ac populi struem incolumis asto - scilicet Phoebi reus.
(세네카, 오이디푸스 1:19)
Quid fari queam inter tumultus mentis attonitae vagus?
(세네카, 오이디푸스 5:1)
libat et niveum insuper lactis liquorem, fundit et Bacchum manu laeva canitque rursus ac terram intuens graviore manes voce et attonita citat.
(세네카, 오이디푸스 7:27)
En ecce, rapido saeva prosiluit gradu Iocasta vaecors, qualis attonita et furens Cadmea mater abstulit gnato caput sensitque raptum, dubitat afflictum alioqui, cupit pavetque.
(세네카, 오이디푸스 13:18)
nefandi raptor Hippolytus stupri instat premitque, mortis intentat metum, ferro pudicam terret - en praeceps abit ensemque trepida liquit attonitus fuga.
(세네카, 파이드라 10:25)
tremuere terrae, fugit attonitum pecus passim per agros nec suos pastor sequi meminit iuvencos;
(세네카, 파이드라 15:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION