라틴어 문장 검색

inter Livium Hasdrubalemque ingens contractum certamen erat, atroxque caedes utrimque edebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 707:1)
prima pars cum adorta oppugnare est, atrox sane et anceps proelium fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 34:1)
Ibi primo atrocissimum contractum est certamen, et turre instructa omni genere telorum, et tormentis machinisque ad oppugnandam eam ex navibus expositis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 76:1)
suam seditionem sine volnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam, - ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 383:1)
paucorum eum furorem atque amentiam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 407:2)
qui mihi ne hodie quidem scire videmini quo amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac liberos vestros, quid in deos sacramenti testes, quid adversus auspicia sub quibus militatis, quid adversus morem militiae disciplinamque maiorum, quid adversus summi maiestatem ausi sitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 413:1)
non negaverim tristem atrocemque vobis visam orationem meam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 438:1)
quanto creditis facta vestra atrociora esse quam dicta mea?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 438:2)
cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam velut ad conligendas reliquias naufragii nostri misistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 568:1)
Ibi aliquamdiu atrox pugna stetit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 42:1)
Sed et bellum bello secundum priori ut atrocius Romanis videretur, cum quod in Italia bellabatur, tum ingentes strages tot exercituum simul ducibus effecerant, et Scipio dux partim factis fortibus partim suapte fortuna quadam, ingenti ad incrementa gloriae re, celebratus converterat animos, simul et mens ipsa traiciendi,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 363:1)
atrox proelium et diu anceps fuit, loco et virtute militum Masinissam, multitudine quae nimio maior erat Syphacem iuvante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 455:2)
Claudium consulem, profectum tandem ab urbe, inter portus Cosanum Loretanumque atrox vis tempestatis adorta in metum ingentem adduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 518:1)
principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos vulneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 188:1)
regia statio atrocissimum proelium edebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 417:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION