라틴어 문장 검색

Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 29장2)
Scilicet, quem res tanta et tam atrox non permovit, eum oratio accendet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장19)
Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dein quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 5장1)
equos et arma classibusque horrens fretum propone et alto sanguine exundans solum et tota captae fata Dardaniae domus regesta Danais, comprime affectus truces mentemque tibimet ipsa pacifica tuam.
(세네카, 아가멤논 5:6)
quid rere ad animum suapte natura trucem Troiam addidisse?
(세네카, 아가멤논 5:24)
licet et chorda graviore sones, quale canebas cum Titanas fulmine victos videre dei, vel cum montes montibus altis super impositi struxere gradus trucibus monstris, stetit imposita Pelion Ossa, pinifer ambos pressit Olympus, ades, o magni, soror et coniunx, consors sceptri, regia Iuno:
(세네카, 아가멤논 7:7)
Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 4:13)
nam in causa non fuisse feritatem accolarum eo apparet, quod maxime tunc trucibus et inconditis Galliae populis se inter- posuerunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 43:5)
Rabidos effligimus canes et trucem atque immansuetum bovem occidimus et morbidis pecoribus, ne gregem polluant, ferrum demittimus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 89:4)
movet mentes et atrox pictura et iustissimorum suppliciorum tristis adspectus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 11:2)
iratis quidem nulla est formonsior effigies quam atrox et horrida, qualesque esse etiam videri volunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 201:4)
Non veto patrem damnare regis sui factum, non veto quaerere dignam tam truci portento poenam, sed hoc interim colligo, posse etiam ex ingentibus malis nascentem iram abscondi et ad verba contraria sibi cogi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 96:3)
Non semper scelera nostri iuris sunt et truces quoque animos misericors natura debilitat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.23)
quicquid horridum tellus creat inimica, quicquid pontus aut aer tulit terribile dirum pestilens atrox ferum, fractum atque domitum est.
(세네카, Hercules Furens 1:15)
continge dextram, quid truci vultu siles?
(세네카, Hercules Furens 5:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION