라틴어 문장 검색

Sed de idololatria nihil differt apud nos, sub quo nomine et titulo, dum ad eosdem spiritus perveniat, quibus renuntiamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 2:1)
Satis, opinor, implevimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatrian committant, de originibus, de titulis, de apparatibus, de locis, de artificiis, quo certi simus nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 13장 1:1)
Illi nobis iam renuntient, an liceat Christianis spectaculo uti.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:7)
haec renuntiant Tullo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 229:1)
quod ad me attinet, neque frustrabor ultra cives meos neque ipse 10 frustra dictator ero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:3)
quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cuius facti dictive contagione praesens violer.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 405:1)
quid attinuisse Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut hae gentes pro Coriolano duce Cassium habeant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 448:2)
imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam, et qui exemplo aliis esse debetis aliorum exemplo peccate potius quam alii vestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 235:1)
nec attinuisse demi securem, cum sine provocatione creati essent, interpretabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 383:2)
quod ad se attineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pudica victura fuerit, miseram sed honestam mortem occubuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 537:2)
quod ad me attinet, id consilii animique habiturus sum quod vos mihi feceritis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 688:1)
haec eum vociferantem adsecutus Ahala Servilius obtruncat, respersusque cruore, stipatus caterva patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat vocatum ad eum Maelium repulso apparitore concitantem multitudinem poenam meritam habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 160:1)
itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Veientibus auxilia, iussosque suo consilio bellum initum suis viribus exsequi nec adversarum rerum quaerere socios, cum quibus spem integram communicati non sint, tum dictator, ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae adempta, in pace aliquid operis edere quod monumentum esset dictaturae cupiens, censuram minuere parat seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 251:1)
quod ad vos attinet, tribuni plebis, minasque vestras, ne ego libenter experirer quam - non plus in iis iuris quam in vobis animi esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 106:1)
qui priusquam renuntiarentur iure vocatis tribubus, permissu interregis P. Licinius Calvus ita verba fecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 203:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION