라틴어 문장 검색

. . . Tunc vero excidit omnis constantia attonitis, et mors non dubia miserorum oculos coepit obducere . . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 19:8)
Attonitis admiratione universis Salvo inquit tuo sermone Trimalchio si qua fides est, ut mihi pili inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:1)
Sed dum attonito vultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque manum ad capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus grassator, et Quid tu inquit commilito, ex qua legione es aut cuius centuria?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:3)
Exclamo ego attonitus, secutusque labentem eodem ferramento ad mortem viam quaero.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:25)
Intremui post hoc fulmen attonitus, iuguloque detecto aliquando inquam Totum me, Fortuna, vicisti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:1)
Confusus itaque et novitate facinoris attonitus quaerebam, quid excanduisset, aut quare anseris potius quam mei misereretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:1)
Diu iam in urbe haereo et quidem attonitus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 1:1)
In aliis enim quamvis auditu gravioribus non absolutionem modo verum etiam laudem merebatur;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 5:2)
Atque adeo ut omnem pro me metum ponas, accipe temperiem caeli regionis situm villae amoenitatem, quae et tibi auditu et mihi relatu iucunda erunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 3:1)
sequitur vulgus attonitum, quodque in pavore simile prudentiae, alienum consilium suo praefert, ingentique agmine abeuntes premit et impellit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 7:2)
Quod factum ne mihi quidem, qui municeps, nisi proxime auditum est, non quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor ipsa.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 5:1)
Auditum frequenter ex ipso, cum quereretur de contumeliis debilitatis suae, digitos se servorum suorum cotidie lingere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 9:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Iulius, domine, Largus ex Ponto nondum mihi visus ac ne auditus quidem - scilicet iudicio tuo credidit - dispensationem quandam mihi erga te pietatis suae ministeriumque mandavit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 751)
sonuerunt cymbala toto litore, et adtonita tympana pulsa manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:373)
sed te, cuicumque est retinendae cura puellae, attonitum forma fac putet esse sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION