라틴어 문장 검색

Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 2:1)
"Quiesce securus, beate somniare."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:78)
Inibi Larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe a quaesituris firmae latebrae viderentur et annonae copiosae beata celebritas invitabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:2)
"Beatam illam quae tam constantis sodalis libertate fruitur!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:2)
at enim casulae parvulae conterminos magnos et beatos agros possidebat vicinus potens et dives et iuvenis, sed prosapiae maiorum gloria male utens pollensque factionibus et cuncta facile faciens in civitate:
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:4)
"Vives autem beatus, vives in mea tutela gloriosus;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:19)
huius vestigium continuum sequebatur bos in erectum levata statum, bos, omniparentis deae fecundum simulacrum, quod residens numeris suis proferebat unus e ministerio beato gressu gestuosus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:3)
"felix Hercule et ter beatus qui vitae scilicet praecedentis innocentia fideque meruerit tam praeclarum de caelo patrocinium, ut renatus quodam modo statim sacrorum obsequio desponderetur."
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:5)
"Luci, te felicem, te beatum, quem propitia voluntate numen augustum tantopere dignatur:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:8)
"Quin assidua ista numinum dignatione laetum capesse gaudium, et potius exulta ter futurus quod alii vel semel vix conceditur, teque de isto numero merito praesume semper beatum."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:9)
dives bonis omnibus et beata satis,
(ARCHIPOETA, IX49)
Iam nunc in presentia presulis beati
(ARCHIPOETA, X57)
Eodem anno beatae memoriae Marinus papa universitatis viam migravit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 71 74:1)
item nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, sed apud deum nihil beatius, si eo modo militetur.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 1:2)
Scias itaque, domine beatissime et plenissima caritate venerabilis, non desperare nos, immo sperare nos vehementer, quod dominus et deus noster per auctoritatem personae, quam geris, quam non carni, sed spiritu tuo inpositam esse confidimus, multas carnales foeditates et aegritudines, quas Africana ecclesia in multis patitur, in paucis gemit . . . conciliorum gravi ense et tua gravitate posse sanari.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION