라틴어 문장 검색

accedebat quod alter decimum iam prope annum adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit, consul iterum post devictum Hannibalem censorque fuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 100:1)
locaverant aedem faciendam ex senatus consulto M. Livius C. Claudius censores M. Cornelio P. Sempronio consulibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 414:1)
idem censor eam faciendam locavit M. Cornelio P. Sempronio consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 416:2)
nam, praeterquam quod magistratus annui subrogandi essent, censores quoque placere creari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 573:1)
censores T. Quinctius Flamininus M. Claudius Marcellus creati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 697:1)
censores Romae T. Quinctius Flamininus et M. Claudius Marcellus senatum legerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 342:2)
campani, cum eos ex senatus consulto quod priore anno factum erat censores Romae censeri coegissent - nam antea incertum fuerat ubi censerentur - petierunt ut sibi cives Romanas ducere uxores liceret et, si qui prius duxissent, ut habere eas et nati ante diem uti iusti sibi liberi heredesque essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 431:1)
M. Claudius Marcellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum condidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 436:1)
nec alius antea quisquam nec ille ipse Scipio consul censorve maiore omnis generis hominum frequentia quam reus illo die in forum est deductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 640:2)
lustrum a censoribus conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha9)
utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret neve censor ei invito equum publicum assignaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 203:1)
coierantque praeter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 498:2)
his accensi homines, adversa nobilitate, non M. Porcium modo censorem fecerunt, sed collegam ei L. Valerium Flaccum adiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 501:2)
secundum comitia censorum consules praetoresque in provincias profecti praeter Q. Naevium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quaestiones veneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius visum erat, tenuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 502:1)
censores M. Porcius et L. Valerius metu mixta expectatione senatum legerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 510:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION