라틴어 문장 검색

nil ita celabas, ut non ego conscius essem, pectoribusque dabas multa tegenda meis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 63)
quam multa madidae celantur harundine fossae, florida quam multas Hybla tuetur apes, quam multae gracili terrena sub horrea ferre limite formicae grana reperta solent, tam me circumstat densorum turba malorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 619)
Consumptionis cultura, quae brevi momento ac privato commodo primas tribuit partes, nimis celeribus tractationibus favere aut notitiis celandis concedere potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 237:4)
ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3298)
heu, male de populo meriti, male patribus ipsis blanditi, quos praecipites in Tartara mergi cum Iove siverunt multa et cum plebe deorum!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권25)
iuvat infercire cruminis turpe lucrum et gravidos furtis distendere fiscos, quos laeva celante tegit laterisque sinistri velat opermento;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1123)
Postremo alii clanculum Patres quae faciunt, quae fert adolescentia, Ea ne me celet consuefeci filium;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 127)
Ibi tum exanimatus Pamphilus Bene dissimulatum amorem et celatum indicat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1144)
Qui celo?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1173)
Idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 418)
ubi ubi est, diu celari non potest.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 313)
Verum quum videam miserum hunc tam excruciarier Eius abitu, celem tam insperatum gaudium, Cum illi pericli nihil ex indicio siet?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 17)
Et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet Senem vestrum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 375)
Haud ita decet, si perpetuam vis esse affinitatem hanc, Celare te iras.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 219)
Nescio quod magnum malum Profecto, Parmeno, me celas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 169)

SEARCH

MENU NAVIGATION