라틴어 문장 검색

Quodsi aliquam senseris infirmiorem in fide, suscipe, consolare, blandire et pudicitiam illius fac lucrum tuum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:16)
In haec sacramenti verba dimissus revertor ad superos et mirantibus omnibus oculos aperio tanto lacrimarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerent ex dolore.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:21)
"Tu ieiunas et irasceris, ille comedit et forte blanditur;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:130)
Tunc angeli mirabuntur et dicent:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:10)
Nihil tam facile, quam vilem plebiculam et indoctam contionem linguae volubilitate decipere, quae, quidquid non intellegit, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:13)
Quid miramur, quod Christus vocat iniquum mammonam?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:9)
Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:2)
Ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:2)
Nobilem virum Quintum Fabium miratur antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est, sed magis ex pictura quam litteris nomen invenit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:6)
Te habeat magistram, te rudis miretur infantia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:5)
"primis miretur ab annis,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:9)
Miraris felicitatem sanctae mulieris?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:26)
expectabis aliena oscula, praegustatos cibos et absque seandalo tuo in aliis sericas vestes auratasque miraberis.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:9)
Nec mireris, si ancillae et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque id ipsum queratur et frater.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:14)
interim modo litterularum elementa cognoscat, iungat syllabas, discat nomina, verba consociet, atque, ut voce tinnula ista meditetur, proponatur ei crustula mulsi praemia et, quicquid gustu suave est, quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION