라틴어 문장 검색

primum multis verbis iracundiam laudant, cotem fortitudinis esse dicunt, multoque et in hostem et in inprobum civem vehementioris iratorum impetus esse, levis autem ratiunculas eorum, qui ita cogitarent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:2)
haec nullam habent vim, nisi ira excanduit fortitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:4)
an fortitudo, nisi insanire coepit, impetus suos non habet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:5)
Herculem, quem in caelum ista ipsa, quam vos iracundiam esse vultis, sustulit fortitudo, iratumne censes conflixisse cum Erymanthio apro aut leone Nemeaeo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:7)
vide ne fortitudo minime sit rabiosa sitque iracundia tota levitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:9)
Neque enim est ulla fortitudo, quae rationis est expers.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 51:1)
contemnendae res humanae sunt, neglegenda mors est, patibiles et dolores et labores putandi - haec cum constituta sunt iudicio atque sententia, tum est robusta illa et stabilis fortitudo, nisi forte, quae vehementer acriter animose fiunt, iracunde fieri suspicamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 51:2)
non igitur desiderat fortitudo advocatam iracundiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 52:8)
nam isto quidem modo licet dicere utilem vinulentiam ad fortitudinem, utilem etiam dementiam, quod et insani et ebrii multa faciunt saepe vehementius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 52:10)
Tracta definitiones fortitudinis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:2)
fortitudo est igitur adfectio animi legi summae in perpetiendis rebus obtemperans vel conservatio stabilis iudicii in eis rebus quae formidolosae videntur subeundis et repellendis vel scientia rerum formidolosarum contrariarumque aut omnino neglegendarum conservans earum rerum stabile iudicium vel brevius, ut Chrysippus (nam superiores definitiones erant Sphaeri, hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:4)
fortitudo est inquit scientia rerum perferendarum vel adfectio animi in patiendo ac perferendo summae legi parens sine timore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:6)
quae enim istarum definitionum non aperit notionem nostram, quam habemus omnes de fortitudine tectam atque involutam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:8)
solane beata vita, quaeso, relinquitur extra ostium limenque carceris, cum constantia gravitas fortitudo sapientia reliquaeque virtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec supplicium nec dolorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 13:3)
quae est enim alia fortitudo nisi animi adfectio cum in adeundo periculo et in labore ac dolore patiens, tum procul ab omni metu?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION