라틴어 문장 검색

Democritus quidem optimis verbis causam explicat cur ante lucem galli canant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 83:1)
auspicia restant et sortes eae, quae ducuntur, non illae, quae vaticinatione funduntur, quae oracula verius dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 103:2)
nec enim ei cornix canere potuit recte eum facere, quod populi Romani libertatem defendere pararet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 115:4)
L. quidem Tarutius Firmanus, familiaris noster, in primis Chaldaicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat ab iis Parilibus, quibus a Romulo conditam accepimus, Romamque, in iugo cum esset luna, natam esse dicebat, nec eius fata canere dubitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 145:4)
quaero etiam, si velim scribere quid, aut legere, aut canere, vel voce vel fidibus, aut geometricum quiddam, aut physicum, aut dialecticum explicare, somniumne exspectandum sit, an ars adhibenda, sine qua nihil earum rerum nec fieri nec expediri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 181:4)
reperietur, modo aliquid illo dignum canat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 25:19)
nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram ipse eas litteras quarum vaticinationem falsam esse cupio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12 2:3)
at id quidem perspicuum est, cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, vera esse haruspicum auspicia oracula somnia vaticinationes, seque ab adsensu sustineat - quod is potest facere vel de iis rebus quas illi a quibus ipse didicit certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:6)
non enim magis adsentiuntur nec adprobant lucere nunc quam cum cornix cecinerit tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud si erunt mensi sex pedum esse, quam solem, quem metiri non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 172:5)
cum vero inclinata ululantique voce more Asiatico canere coepisset, quis eum ferret aut potius quis non iuberet auferri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 3:5)
Alter enim sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior fertur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 2:5)
versibus, quos olim Fauni vatesque canebant, mihi de antiquis eodem modo non licebit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 2:4)
quamquam est in Originibus solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:8)
igitur et Epaminondas, princeps meo iudicio Graeciae, fidibus praeclare cecinisse dicitur, Themistoclesque aliquot ante annos cum in epulis recusaret lyram, est habitus indoctior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 4:4)
sed hic quidem, quamvis eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION