라틴어 문장 검색

ergo Democritus, etsi non proprie res nominavit sed tantum individua corpora proposuit, ideo ea ipsa dixisse videtur, quod ea, cum sint disiuncta, nec laeduntur nec interitionem recipiunt nec sectionibus dividuntur, sed sempiterno aevo perpetuo infinitam retinent in se soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 2장5)
ita enim non acervatim, sed ordine structum opus poterit esse sine vitio sempiternum, quod cubilia et coagmenta eorum inter se sedentia et iuncturis alligata non protrudent opus neque orthostatas inter se religatos labi patiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장12)
quorum enim artes aevo perpetuo nobilissimas laudes et sempiterno florentes habere iudicantur, ei cogitatis egregias operas praestiterunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말45)
namque in his locis naturalis potestas ita architectata est conlocavitque cardines tamquam centra, unum a terra inmani in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum, alterum trans contra sub terra in meridianis partibus, ibique circum eos cardines orbiculos circum centra uti in torno perfecit, qui graece π́ολοι nominantur, per quos pervolitat sempiterno caelum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장7)
Consideremus istius osculi carnalis proprietatem, ut de carnalibus ad spiritalia, de humanis ad divina transeamus.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:54)
Ecce Dominum, ecce non sempiternum habet, ne cogamur etiam dicere creaturam sempiternam, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur, qui etiam in eodem hoc superiori cap. Spiritum etiam, secundum effecta manifeste vocat, cum ei principium assignat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:12)
Quod itaque ait usum animae hebescere in animalibus corporis densitate, tale est Spiritus sancti gratiam suorum beneficiorum efficaciam minus habere in carnalibus, scilicet deditis voluptatibus, ut ipsam densitatem corporis carnalium illecebrarum magnitudinem intelligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:44)
11. Dubitatio quaedam temporibus sequentibus oborta est cum divortium Henrici Octavi et dominae Catharinae tantas turbas in orbe concitaverat, utrum Arthurus carnaliter cognovisset Catharinam uxorem suam, quo ista pars, de cognitione carnale, casui insereretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION