라틴어 문장 검색

In casu autem dandi qui purissime locuti sunt non faciei, uti dicitur, sed facie dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 22:1)
Ego quoque in Iugurtha Sallustii summae fidei et reverendae vetustatis libro die casu patrio scriptum inveni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 27:1)
est enim casus eius rectus non praecoquis, sed praecox.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 10:1)
Nam partim hoc in loco adverbium est neque in casus inclinatur, sicuti cum partim hominum dici potest, id est cum quibusdam hominibus et quasi cum quadam parte hominum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 2:2)
Sed idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum an avaritia an calamitate populi Romani evenisse dicam, nescio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 5:4)
Atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 4:2)
Sicut autem contumeliam factum iri significat iri ad contumeliam faciendam, id est opera dari quo fiat, ita contumelia mihi factum itur casu tantum inmutato idem dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 5:1)
An utrumque idem valere voluerit fatum atque naturam et duas res καθ' ἑνο`σ ὑποκειμένου posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natural ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto, atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 3:2)
Quod profecto, inquit, eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendi non est otium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 6:1)
Est enim rectus casus vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, Nerio, quamquam M. Varro in Satura Menippea, quae inscribitur Σκιομαχία, non Nerio, sed Nerienes vocative dicit in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 5:1)
Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 6:1)
Verba P. Nigidii quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 1:1)
at in casu vocandi summo tonost prima, deinde gradatim descendunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 2:4)
Sed si quis nunc, Valerium appellans, in casu vocandi secundum id praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit quin rideatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 3:2)
Summum autem tonum προσωͺδίαν acutam dicit et quem accentum nos dicimus voculationem appellat et casum interrogandi eum dicit, quem nunc nos genetivum dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION