라틴어 문장 검색

Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:3)
Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 6:3)
stipes quotusquisque iam iactat?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 8:2)
Licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:4)
locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, praedicatum etiam (taceo de reliquis) [etiam] quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:3)
Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta puplicos uiarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae magnitudine uel timoris eius auderet, uel amoris uellet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:9)
Porro caput et manus cum brachiis a corpore praecisas iussit rex, qui occiderat, in stipitibus suspendi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII. 1:4)
Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris Seu vetus in trivio florida serta lapis, Et quodcumque mihi pomum novus educat annus, Libatum agricolae ponitur ante deo.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 15)
Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1011)
seruitium sed triste datur, teneorque catenis, et numquam misero uincla remittit Amor, et seu quid merui seu nil peccauimus, urit.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 43)
Te duce non alias conuersus terga Domator libera Romanae subiecit colla catenae.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae32)
sed potius ualida teneamur uterque catena, nulla queat posthac quam soluisse dies.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 1110)
comprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli protraherentur, enimvero manifesta res visa, iniectaeque Turno catenae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:2)
haec dextra, qua Gallos fudi a delubris vestris, iam in vinclis et catenis erit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 168:2)
si videatis catenas squalorem deformitatem civium vestrorum, non minus profecto vos ea species moveat quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 712:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION