라틴어 문장 검색

ab his proconsuli venenum inter epulas datum est apertius quam ut fallerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 1장6)
Sed apud senatum omnia in maius celebrata sunt sententiis eorum qui supplicationes et diebus supplicationum vestem principi triumphalem, utque ovans urbem iniret, effigiemque eius pari magnitudine ac Martis Vltoris eodem in templo censuere, praeter suetam adulationem laeti quod Domitium Corbulonem retinendae Armeniae praeposuerat videbaturque locus virtutibus patefactus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 8장1)
Tradit Cluvius ardore retinendae Agrippinam potentiae eo usque provectam ut medio diei, cum id temporis Nero per vinum et epulas incalesceret, offerret se saepius temulento comptam et incesto paratam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 2장1)
sed inter epulas principis si daretur, referri ad casum non poterat tali iam Britannici exitio;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장4)
ac tum invitata ad epulas erat ut occultando facinori nox adhiberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장7)
Miro tamen certamine procerum decernuntur supplicationes apud omnia pulvinaria, utque Quinquatrus quibus apertae insidiae essent ludis annuis celebrarentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장1)
etiam sapientiae doctoribus tempus impertiebat post epulas, utque contraria adseverantium discordia frueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장3)
et omnium ore Rubellius Plautus celebratur, cui nobilitas per matrem ex Iulia familia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장4)
Magno adsensu celebrata sententia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장1)
Addidit gloriae Corbulo comitatem epulasque;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 30장1)
ergo per compositos cantus grates dis atque ipsam recentis casus fortunam celebrans petiturusque maris Hadriae traiectus apud Beneventum interim consedit, ubi gladiatorium munus a Vatinio celebre edebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장3)
et celeberrimae luxu famaque epulae fuere quas a Tigellino paratas ut exemplum referam, ne saepius eadem prodigentia narranda sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장2)
et sellisternia ac pervigilia celebravere feminae quibus mariti erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장3)
repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursum erumpebat, non modo per Iudaeam, originem eius mali, sed per urbem etiam quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장7)
Coniuratis tamen metu proditionis permotis placitum maturare caedem apud Baias in villa Pisonis, cuius amoeni- tate captus Caesar crebro ventitabat balneasque et epulas inibat omissis excubiis et fortunae suae mole.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION