라틴어 문장 검색

Idque uitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:2)
Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci uocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus uorat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 12:2)
ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:3)
idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacia ex aqua cocta * * * recte miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 31:4)
sed celerius id glutinat quam impletur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 47:4)
celerius et latius procedit certioribusque etiamnum quam prior temporibus et fit et desinit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 65:5)
Omnia haec serpunt, sed in aliis celerius, in aliis tardius.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 70:4)
Increscitque utrumque in aliis celeriter, in aliis tarde;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 1:4)
Neque id sine causa fit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in anticum statum redeat, celerrime hirundinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 69:4)
Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent, noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur quo extenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 9:1)
At ubi aures, in uiro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cauum celeriter candente acu satis est, ut leuiter eius orae ulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 3:1)
Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 2:1)
quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem diuisum est, minus celeriter coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 1:5)
et nisi celeriter ea inflammatio conquieuit, dolor ad inguina atque ilia peruenit, partesque eae intumescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 11:2)
Siquidem in uesica difficulter inuenitur, inuentusque celeriter effugit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION