라틴어 문장 검색

Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi expectaret, et simul visum est ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio civitates putarent , et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:5)
Masurius auctor est, L. Papirium praetorem, secundo herede lege agente, possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 23:2)
Sed praeter ista quae Nigidius dicit, alio quodam diverticulo significationis religiosus pro casto atque observanti cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 4:1)
Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIII 1:1)
habuere, defendi pupillos quam clientem non fallere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 5:3)
'Occupabimus certe;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 28:3)
Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 6:1)
In foedere, inquit, quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum est, scriptum invenitur ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus 'argenti puri puti,' quaesitumque est quid esset 'purum putum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 2:2)
Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius, in undevicesimo Annali, scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas quam si deorsum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 1:1)
Id etiam adscripsit, ut eadem, quid super illo quoque mihi videretur, facerem se certiorem, tertium ne consul et quartum an tertio et quarto dicendum esset, quoniam Romae doctum virum dicere audisset tertio et quarto consul, non tertium quartum que;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 4:2)
VOCABULA sunt militaria, quibus instructa certo modo acies appellari solet:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IX 2:1)
vel illud quale est quod idem Plinius in decimo libro Democritum scripsisse adseverat, aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium confuso sanguine gigni serpentem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 8:1)
Nam si me inquit non fallit quod quidem in primori pueritia legerim, verba haec sunt Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 4:1)
qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, hi vel acerrimi sunt, nam ab omnibus pretium accipiunt et omnis fallunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 5:3)
qui mendacium dicit, ipse fallitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XI 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION