라틴어 문장 검색

Crebra ἐνθυμήματα crebri syllogismi, circumscripti et effecti, quod stilo quoque assequi magnum est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 3:4)
Magna contentio, magni utrimque clamores aliis cognitionem senatus lege conclusam, aliis liberam solutamque dicentibus, quantumque admisisset reus, tantum vindicandum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 4:1)
Tam angustis terminis tantae multitudinis vivacitas ipsa concluditur, ut mihi non venia solum dignae, verum etiam laude videantur illae regiae lacrimae;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 13:1)
postremo totum locum hoc fine conclusi:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 20:3)
Emiserat pater, adoptaverat patruus, atque ita circumscripto testamento consors frater in fratris potestatem emancipatam filiam adoptionis fraude revocaverat et quidem cum opibus amplissimis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 4:2)
Lacus est in similitudinem iacentis rotae circumscriptus et undique aequalis:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 4:2)
Quamvis sit verum nonnumquam christianos Scripturas haud recte esse interpretatos, hodie strenue abicere debemus, eo quod ad imaginem Dei creati simus et nobis munus sit commissum terram subiciendi, concludi posse nobis absolutum aliarum creaturarum dominatum tributum esse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:6)
Aliter etiam meliora oecologica incepta demum concludi possunt eadem logica globalizata.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 148:3)
Novi orientes processus non semper concludi possunt schematibus extrinsecus constitutis, at cultura locali exstantibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:3)
Necessarius ipsas inter scientias etiam est dialogus, cum unaquaeque proprii sermonis finibus concludi soleat, atque peculiaris peritia se ab aliis seiungere atque propriam scientiam absolutam putare studeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 256:2)
9. Id quod Abraham dicit hoc Verbum in quadam vocatione ac repromissione concluditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 16:1)
Se concludit, a Domino seiunctus et a ceteris, atque hac de causa eius vita vana, eius opera infecunda fiunt, sicut arbor ab aqua seposita.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:11)
Amor hodie experientia est quaedam, quae inconstantibus animi affectionibus non iam veritate circumscribitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 43:4)
Ita a Manichaeorum doctrina sese detraxit, in qua antea vitam duxerat et ob cuius influxum pronus fuerat ad conceptum, iuxta quem malum et bonum, in mutua confusione et mixtura absque finibus circumscriptis, constanter confligebant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 57:5)
Decalogus praeceptorum negantium non est coacervus, sed certa indicia ad « ego » deserendum quod in se ipsum inclinatur, in se ipsum conclusum, ut cum Deo dialogus instituatur, eius misericordia nos complectatur, ad ipsius misericordiam deferendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 86:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION