라틴어 문장 검색

Syrus quidam nomine Eunus 4 - magnitudo cladium facit, ut meminerimus - fanatico furore simulato, dum Syriae deae comas iactat, ad libertatem et arma servos quasi numinum imperio concitavit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 4:1)
Rediit ab Africa Marius clade maior;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 10:2)
mox his apud Segoviam, illis apud Anam flumen oppressis, ipsi duces comminus invicem experti apud Lauronem atque Sucronem aequavere clades.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 7:1)
nec inmerito, si tamen posset sine magna clade rei publicae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 2:2)
si moram belli, quattuor anni, sed pro clade rerum breves;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 6:1)
auxerat sacramentum ipsa clades imperatoris, nec degenerabat ducum successio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 65:2)
Sed accepta partium clade nihil cunctatus, ut sapiente dignum erat, mortem sibi etiam laetus accivit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 70:3)
Hoc aut et ipse credidit aut dux callidus arripuit in occasionem, et quasi in fugientes et iam victos simul et suorum erexit animos et hostis perculit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 84:1)
Gratulandum tamen ut in tanta perturbatione est, quod potissimum ad Octavium Caesarem Augustum summa rerum redit, qui sapientia sua atque sollertia perculsum undique ac perturbatum ordinavit imperii corpus, quod haud dubie numquam coire et consentire potuisset, nisi unius praesidis nutu quasi anima et mente regeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 5:1)
Sed nec tum inminentia cladis destinatae signa latuerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 6:2)
Parthi clade Crassiana altius animos erexerant civilesque populi Romani discordias laeti acceperant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB VENTIDIO 3:1)
Sic Crassianam cladem Pacori caede pensavimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB VENTIDIO 7:3)
Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 4:1)
Unus ex clade Crassiana Parthico habitu castris adequitat et salute Latine data, cum fidem ipso sermone fecisset, quid inmineret edocuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 4:2)
Non minor ex via postea quam ab hostibus accepta clades.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION