라틴어 문장 검색

Neque enim ulla care per se placet, sed arte quadam corrumpitur et stomacho conciliatur averso.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:10)
77 P.L.M. Nolo ego semper idem capiti suffundere costum nec noto stomachum conciliare mero.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 4:1)
Vile holus et duris haerentia mora rubetis pungentis stomachi composuere famem.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 22:2)
101 P.L.M. Foeda est in coitu et brevis voluptas et taedet Veneris statim peractae.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 28:1)
In hoc autem agello, si modo arriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant, vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis quam distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 3:1)
Nam et in ratione conviviorum, quamvis a plerisque cibis singuli temperemus, totam tamen cenam laudare omnes solemus, nec ea quae stomachus noster recusat, adimunt gratiam illis quibus capitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 8:1)
Mei certe stomachi haec natura est, ut nihil nisi totum et merum velit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 14 2:2)
Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 19:1)
Ut enim, si cenam tibi facerem, dulcibus cibis acres acutosque miscerem, ut obtusus illis et oblitus stomachus his excitaretur, ita nunc hortor ut iucundissimum genus vitae non nullis interdum quasi acoribus condias.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 5:1)
Non rationem sed stomachum tibi narro.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 3:1)
Paulum redormio, dein ambulo, mox orationem Graecam Latinamve clare et intente non tam vocis causa quam stomachi lego;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 3:5)
Pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis Vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1917)
nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, det mihi formosa nava Iuventa manu, non tamen exacuet torpens sapor ille palatum, stabit et in stomacho pondus inerte diu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 105)
Sacra tori coitusque novos thalamosque recentes primaque deserti referebam foedera lecti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 58:13)
da, locuples Deus, hoc famulis rite precantibus, ut tenui membra cibo recreata levent, neu piger inmodicis dapibus viscera tenta gravet stomachus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum48)

SEARCH

MENU NAVIGATION