라틴어 문장 검색

Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris invenisse cur favisae dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos thesauros Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos flavisas dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, X 4:2)
Coniectare igitur se detractam esse ex eo verbo secundam litteram et favisas esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res veteres religiosas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, X 5:1)
Quod M. Cato, in libro qui inscriptus est Contra Tiberium Exulem, stitisses vadimonium per i litteram dicit, non stetisses ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 1:1)
Itaque hane sententiam esse verborum istorum Caesellius opinatus in Commentario Lectionum Antiquarum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 6:1)
OBSERVATE curioseque animadvertit M. Tullius in et con praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur quae primae sunt in sapiente atque felice, in alis autem omnibus correpte pronuntiari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 2:1)
Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera quae prima est in verbo fecit, quam Cicero hanc habere vim significat ut propter eam rem in et con praepositiones producantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 5:1)
Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 7:1)
Neque vero con particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 7:2)
Sed tamen videri potest in his quae posui, ob causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea n littera;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 10:1)
nam detrimentum litterae productione syllabae compensatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 10:2)
Tu'm quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque veteres dediderat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 7:1)
In quo erraverunt quidam commentariorum in Lucilium scriptores, quod putaverunt Fannia lege perpetuos in omne dierum genus centenos aeris statutos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 6:1)
Vix ego haec dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus Favorini, qui videbatur esse in litteris veterator, Valerium, inquit, Probum audivi haec dicere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 6:1)
Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum, a Q. Claudio scriptore historiarum in datae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 1:1)
Litteras, quas ad regem Pyrrum super ea causa miserunt, Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc exemplo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION