라틴어 문장 검색

ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno qui primo biduo quo natus est, cum matre claudatur, ut et ea partum suum foveat, et ille matrem agnoscere condiscat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 17:3)
Siquidem plurimum refert, ne pascentium capita sint adversa soli, qui plerumque nocet animalibus oriente praedicto sidere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 24:4)
Huic pecudi nocet aestus, sed magis frigus, et praecipue fetae, quia gelicidiosior heims conceptum vitiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 5:3)
Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quae suibus plerumque nocent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:1)
nam serum nocere pullis manifestum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 14:5)
Vitia quae gallinaceo generi nocere solent, eadem has aves infestant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 16:3)
Sed custodiri debet, ut ovis subiciantur herbae urticarum, quo quasi remedio medicantur, ne noceri possit excusis anserculis, quos enecant urticae, si teneros pupugerint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 7:1)
plusque nocet putris unda, quam prodest opacitas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 5:4)
Solae ex omnibus nocentes taxi repudiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 3:3)
Nec tamen ita nocet huic generi calor aestatis ut hiemale frigus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 4:4)
Sunt autem hi reges maiores paulo et oblongi magis quam ceterae apes, rectioribus cruribus, sed minus amplis pinnis, pulchri coloris et nitidi, levesque ac sine pilo, sine spiculo, nisi quis forte pleniorem quasi capillum, quem in ventre gerunt, aculeum putat, quo et ipso tamen ad nocendum non utuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 10장 1:1)
Nam quasi novis pomis, ita his primitivis floribus illectae avide vescuntur post hibernam famem, alioqui citra satietatem tali non nocente cibo:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 2:2)
si nocentem adclamaverant, praeceps datus trucidabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장9)
accusatio tamen apud patres adseveratione eadem peracta, iuravitque Tiberius petiturum se vitam quamvis nocenti, nisi voluntariam mortem properavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장5)
Quirinius post dictum repudium adhuc infensus quamvis infami ac nocenti miserationem addiderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 22장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION