라틴어 문장 검색

quare neque sociorum querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium cupidus, sed emendandi vitia corrigendique mores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 117:1)
ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum grauis poenas reddat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장49)
At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno consulam, cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장52)
Igitur Bomilcarem, qui Romae cum Iugurtha fuerat et inde uadibus datis clam de Massiuae nece iudicium fugerat, quod ei per maximam amicitiam maxima copia fallendi erat, multis pollicitationibus aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장4)
Ut potestas maior absit, nemo non servus habet in te vitae necisque arbitrium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 8:2)
"Sic," inquit, "commilitones, prandete tamquam apud inferos cenaturi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 21:9)
" ire, commilitones, illo necesse est, unde redire non est necesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 22:3)
o scelera semper sceleribus vincens domus, cruore ventos emimus, bellum nece!
(세네카, 아가멤논 4:5)
mortifera vinctum perfide tradit neci induta vestis:
(세네카, 아가멤논 16:18)
Pater peremptus scelere materno iacet, comes paternae quaeritur natus neci, Aegisthus arces Venere quaesitas tenet.
(세네카, 아가멤논 17:5)
Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:11)
Ecce commilito ego iuueni possum cedere, seni non possum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 1:9)
Manu misit utrumque e vestigio illa nec indignata est ab his se vitam accepisse, in quos vitae necisque potestatem habuisset.
(세네카, 행복론, Liber III 102:1)
Quemadmodum haec cum primum usum habeant et neces- saria vitaliaque sint, maiestas tamen eorum totam mentem occupat, ita omnis illa virtus et in primis grati animi multum quidem praestat, sed non vult ob hoc diligi ;
(세네카, 행복론, Liber IV 114:3)
sed tamen vilitas sua illis, etiam ubi temporis necessitate facta sunt neces- saria, detrahit pretium.
(세네카, 행복론, Liber IV 139:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION