라틴어 문장 검색

usque eone omnia cum fortuna populi Romani conuersa sunt, ut aliquis deliberet, utrum satius sit uiuere cum Antonio, an mori cum Catone?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 10:7)
deliberat Cicero an salutem promittente Antonio orationes suas comburat.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 14:7)
omnes pro libris Ciceronis solliciti fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit mala, ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset, deliberaturus non fuerit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 10:2)
Diu praecipis, domine maior, summa suadendi auctoritate, sicuti es in his quae deliberabuntur consiliosissimus, ut, si quae mihi1 litterae paulo politiores varia occasione fluxerint, prout eas causa persona tempus elicuit, omnes retractatis exemplaribus enucleatisque uno volumine includam, Quinti Symmachi rotunditatem, Gai Plinii disciplinam maturitatemque vestigiis praesumptuosis insecu- turns.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 1:1)
de ceteris vero studii nostri derogatoribus quid ex asse pronuntiem, necdum deliberavi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 2:1)
quae vos quoque non per-indignum est cum fratre Faustino, prout tempora monent, tractatu communicato deliberare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:1)
Diu multumque deliberavi, quamquam mihi animus affectu 1 studioque 2 parendi sollicitaretur, 3 an destinarem, sicuti iniungis, contestatiunculas, quas ipse dictavi, vicit ad ultimum sententia, quae tibi obsequendum definiebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Megethio salutem 1:1)
est enim haec quaedam vis malis moribus, .ut innocentiam multitudinis devenustent scelera paucorum, cum tamen e diverso bonorum raritas flagitia multorum nequeat excusare virtutibus communicatis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 8:2)
deus bone, quae viro censura cum venustate, si quid vel 1 deliberet forte vel suadeat!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 2:1)
taceo hic de appetitibus inlecebrosis, quos in coitu motui beluino carnis humanae voluptas inclinata communicat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 6:9)
nam satis habeo deliberatum, sicut adhibendam in conscriptione diligentiam, ita tenendam in editione constantiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Petronio suo salutem. 3:2)
Deliberare utilia mora tutissima est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 128)
Deliberandum est saepe, statuendum est semel.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 132)
Deliberando discitur sapientia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 139)
Deliberando saepe perit occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 140)

SEARCH

MENU NAVIGATION