라틴어 문장 검색

nam die duo- detricesimo luna, inquit, ex quo vestigio profecta est, eodem redit, auctoremque opinionis huius Aristidem esse Samium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 7:2)
quo in libro etiam undecimo mense aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam de octavo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 6:2)
Praeterea ego de partu humano, praeterquam scripta in libris legi, hoc quoque usu venisse Romae comperi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 12:1)
Masurius auctor est, L. Papirium praetorem, secundo herede lege agente, possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 23:2)
Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque, eam statuam, proinde ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 5:1)
Quae qualiaque sint quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 1:1)
Ac mihi quidem, tametsi hautquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum videtur res gestas scribere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 3:1)
M. VARRONEM et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus fluctus ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 2:1)
C. etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone, unius, inquit, arrogantiae, superbiae dominatuque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 9:1)
PUEROS inpubes compertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri ad veterni usque aut eluci tarditatem, corporaque eorum inprocera fieri minusque adolescere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIX 2:1)
Eorum nominum rationem esse hanc comperi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 4:1)
adrogantur hi qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese potestatem tradunt eiusque rei ipsi auctores fiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 5:1)
Idque ait plerosque iuris veteris auctores posse fieri scripsisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 15:1)
Cuiusmodi servos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris civilis auctor, pilleatos solitos scripserit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 1:1)
Nam et sub Caesare Augusto in Puteolano mari, ut Apion scriptum reliquit, et aliquot saeculis ante apud Naupactum, ut Theophrastus tradidit, amatores flagrantissimi delphinorum cogniti compertique sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION