라틴어 문장 검색

Pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius, sed omnes tamen advorsis volneribus conciderant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장3)
deditos vino potio extrema delectat, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum inponit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 4:6)
Ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 3:5)
nunc admoneo, ut animum tuum non mergas in istam sollicitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:2)
pars caeli levatur assidue, pars mergitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 11:9)
Voluptatibus itaque se mergunt, quibus in consuetudinem adductis carere non possunt, et ob hoc miserrimi sunt, quod eo pervenerunt, ut illis quae supervacua fuerant, facta sint necessaria.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 6:3)
gravis sopor etiam somnia extinguit animumque altius mergit, quam ut in ullo intellectu sui sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 7:5)
Nam quotiens aliquos amicitiae Asinii Galli, quotiens Seiani odium, deinde amor merserat, aeque enim offendisse illum quam amasse periculosum fuit, exclamabant homines:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 3:3)
Quis omnia in uno mersa et materia inerti convoluta discreverit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:4)
Ratio autem nihil aliud est quam in corpus humanum pars divini spiritus mersa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 12:4)
Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam, quam in adversarios acceperat, totam iugulo suo mersit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 26:1)
Puto, quia illi bene cesserat Pisonis ebrietas, postea Cossum fecit urbis praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum et vino madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat, obpressus inexcitabili somno tolleretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 15:1)
Quamvis levia initia morborum serpunt et aegra corpora minima interdum mergit accessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 12:5)
Dividi enim illam, non concidi, utile est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 2:4)
Nihil est istis, quamdiu mersa et involuta caeno suo iacent, foedius, nihil obscurius, quidni ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION