라틴어 문장 검색

Ingenti eum nenia cantabatur anapaestis:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:12)
Cum plausu procedunt cantantes:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:10)
somnus languorque ac somno et languore turpior malarum rerum industria inuasit animos, cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent, capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare uocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se expolire munditiis nostrorum adolescentium specimen est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 8:2)
solebat autem sic ad locos peruenire, ut amorem descripturus paene cantantis modo diceret:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 26:1)
Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est.
(세네카, 행복론, Liber IV 27:1)
Hoc modo una efficietur vis ac potestas concors sibi et ratio illa certa nascetur non dissidens nec haesitans in opinionibus comprensionibusque nec in persuasione, quae cum se disposuit et partibus suis consensit et, ut ita dicam, concinuit, summum bonum tetigit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 41:1)
at huius ungue secta cantato seges.
(세네카, 메데아 11:21)
solemne Phoebus carmen infusis humero capillis cantat et geminus Cupido concutit taedas.
(세네카, 오이디푸스 6:51)
Recolo nihil fuisse me iuuene tam notum quam has explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alias alia inclinatione uocis uelut sua quisque modulatione cantabat.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 10:7)
Et ipse mestus mansit in illa nocte ibi, et ecce turba puellarum venit et ludebant et cantabant iuxta fontem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:56)
non haec Calliope, non haec mihi cantat Apollo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 12)
quam si perdideris, quis erit qui talia cantet, (haec mea Musa levis gloria magna tua est), qui caput et digitos et lumina nigra puellae,
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1214)
aspice, cantat liber:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 216)
et iam Luna negat totiens descendere caelo, nigraque funestum concinit omen avis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28b2)
haec quoque lascivi cantarunt scripta Catulli, Lesbia quis ipsa notior est Helena;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b31)

SEARCH

MENU NAVIGATION