라틴어 문장 검색

Ea enim de qua dialectici loquuntur, quae procedit per enumerationem simplicem, puerile quiddam est, et precario concludit, et periculo ab instantia contradictoria exponitur, et consueta tantum intuetur, nec exitum reperit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 19:2)
Atqui opus est ad scientias inductionis forma tali, quae experientiam solvat et separet, et per exclusiones ac rejectiones debitas necessario concludat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 20:1)
postremo, informationibus immediatis sensus bene dispositi acquiescunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:6)
ut plane spiritus humanus (prout disponitur in hominibus singulis) sit res varia, et omnino perturbata, et quasi fortuita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:7)
Tertio, inductio mala est, quae per enumerationem simplicem principia concludit scientiarum, non adhibitis exclusionibus et solutionibus, sive separationibus naturae debitis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:11)
Si enim methodum aspicias et partitiones, illae prorsus omnia complecti et concludere videntur, quae in illud subjectum cadere possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:3)
Lectiones enim et exercitia ita sunt disposita, ut aliud a consuetis haud facile cuiquam in mentem veniat cogitare aut contemplari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:2)
Studia enim hominum in ejusmodi locis in quorundam authorum scripta, veluti in carceres, conclusa sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:6)
Atque licet longe potentissimum futurum sit remedium ad spem imprimendam, quando homines ad particularia, praesertim in tabulis nostris inveniendi digesta et disposita (quae partim ad secundam, sed multo magis ad quartam Instaurationis nostrae partem pertinent), adducemus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:9)
nisi fiat instructio et coordinatio, per tabulas inveniendi idoneas et bene dispositas et tanquam vivas, eorum quae pertinent ad subjectum in quo versatur inquisitio, atque ad harum tabularum auxilia praeparata et digesta mens applicetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 245:2)
Inductio enim quae procedit per enumerationem simplicem res puerilis est, et precario concludit, et periculo exponitur ab instantia contradictoria, et plerumque secundum pauciora quam par est, et ex his tantummodo quae praesto sunt, pronunciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:3)
ac deinde, post negativas tot quot sufficiunt, super affirmativas concludere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:5)
ut sit certum, liberum, et disponens sive in ordine ad actionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:2)
10. Vapores et fumi ferventes, atque aer ipse, qui fortissimum et furentem suscipit calorem, si concludatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 48:1)
12. Aer conclusus et subterraneus in cavernis nonnullis, praesertim hyeme.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION