라틴어 문장 검색

hic dialogus sic conclusus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 42 3:2)
sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 2a 2:2)
si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus iucundissima lectionis voluptate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 6:6)
ego tamen nactus in navigatione nostra pusillum laxamenti concinnavi tibi munusculum ex instituto meo et dictum cum magno nostro honore a te dictum conclusi et tibi infra subscripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 5:4)
Quae autem sumunt ut concludant id quod volunt, ex his duo sibi putant concedi (neque enim quisquam repugnat);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 56:1)
definitiones enim et partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 59:2)
sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio appareat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 65:3)
Quattuor sunt capita quae concludant nihil esse quod nosci percipi conprehendi possit, de quo haec tota quaestio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 112:2)
qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam quae falsa esse non possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 113:2)
quid si in eius modi cera centum sigilla hoc anulo inpressero, ecquae poterit in agnoscendo esse distinctio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 115:1)
quae primo progressa festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 123:2)
Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 129:1)
aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis, aut ars ista nulla est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 129:6)
'si recte conclusi, teneo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 131:3)
si ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset, si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut servos aut liberos coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION