라틴어 문장 검색

quae hactenus in eodem monasterio seruata, et a multis iam sunt circumquaque transscripta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].9)
Quae multum diu regem postulans, ut saeculi curas relinquere, atque in monasterio, tantum uero regi Christo seruire permitteretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:3)
ubi uix aliquando inpetrauit, intrauit monasterium Aebbae abbatissae, quae erat amita regis Ecgfridi, positum in loco, quem Coludi urbem nominant, accepto uelamine sanctimonialis habitus a praefato antistite Uilfrido.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:4)
ubi constructo monasterio uirginum Deo deuotarum perplurium mater uirgo, et exemplis uitae caelestis esse coepit et monitis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:6)
De qua ferunt, quia, ex quo monasterium petiit, numquam lineis, sed solum laneis uestimentis uti uoluerit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:7)
Sunt etiam, qui dicant, quia per prophetiae spiritum, et pestilentiam, qua ipsa esset moritura, praedixerit, et numerum quoque eorum, qui de suo monasterio hac essent de mundo rapiendi, palam cunctis praesentibus intimauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:12)
Unde intellegentes a Domino suum iter esse prosperatum, gratias agentes rettulerunt ad monasterium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:2)
Cumque post tot annos eleuanda essent ossa de sepulchro, et extento desuper papilione, omnis congregatio, hinc fratrum, inde sororum, psallens circumstaret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:11)
ubi monasterium habere desiderauit memorata Christi famula, quoniam de prouincia eorundem Orientalium Anglorum ipsa, ut praefati sumus, carnis originem duxerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:11)
Sponsa dicata Deo bis sex regnauerat annis, Inque monasterio est sponsa dicata Deo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:17)
Habebat enim germanum fratrem, cui nomen erat Tunna, presbyterum et abbatem monasterii in ciuitate, quae hactenus ab eius nomine Tunnacaestir cognominatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII].14)
quem ad monasterium suum deferens, honorifice sepeliuit, et pro absolutione animae eius sepius missas facere curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII].16)
Post haec facta est abbatissa in monasterio, quod uocatur Heruteu;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:1)
quod uidelicet monasterium factum erat non multo ante a religiosa Christi famula Heiu, quae prima feminarum fertur in prouincia Nordanhymbrorum propositum uestemque sanctimonialis habitus, consecrante Aidano episcopo, suscepisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:2)
Sed illa post non multum tempus facti monasterii secessit ad ciuitatem Calcariam, quae a gente Anglorum Kaelcacaestir appellatur, ibique sibi mansionem instituit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION