라틴어 문장 검색

mota namque omnia adventu Samnitium cum apud Lautulas dimicatum est fuerant, coniurationesque circa Campaniam passim factae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 354:1)
eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae quoque occultae principum coniurationes factae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 367:3)
itaque, sive is timor seu conscientia fuit, Calavios Ovium Noviumque - ea capita coniurationis fuerant - priusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 368:6)
in Samnio Cluviarum praesidium Romanum, quia nequiverat vi capi, obsessum fame in deditionem acceperant Samnites verberibusque foedum in modum occiderant deditos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 433:1)
is profectus ad Nuceriam Alfaternam, cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 582:1)
itaque inter ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 600:1)
postero die vixdum luce certa deditio fieri coepta et pacti qui Samnitium forent ut cum singulis vestimentis emitterentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 608:1)
ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum de Hernicis erat, isque gentem in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 620:1)
qui in senatu suaserat ut eorum deditione quorum culpa tam deforme foedus ictum erat, publica fides liberaretur, cum duobus trib.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha4)
Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto habita virgis caesi ac securi percussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 4:2)
subibat cogitatio animum quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset si quid in Samnio adversi evenisset, quae coniuratione Samnitium erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana vis aversa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro occasione rebellandi habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 646:1)
Marsi in deditionem accepti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri X Periocha2)
Samnitibus caesis et Sabinis, qui rebellaverant, victis et in deditionem acceptis bis in eodem magistratu triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha10)
legio Campana quae Regium occupaverat obsessa deditione facta securi percussa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XV Periocha2)
Umbri et Sallentini victi in deditionem accepti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XV Periocha7)

SEARCH

MENU NAVIGATION