라틴어 문장 검색

sed - saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia - querebatur quod omnibus in rebus homines diligentiores essent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 79:1)
quorum plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis si habere se putant quod officiose et amice et cum labore, aliquo suo factum queant dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 91:2)
Nam si isto modo volumus singulas res desiderare, non modo querendi sed ne lugendi quidem finem reperiemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 157장6)
Qua re sive hanc turbam effugere voluisti sive veritus es ne quis se aut praeteritum aut non satis laudatum queri posset, de Caesare tamen potuisti dicere, praesertim cum et tuum de illius ingenio notissimum iudicium esset nec illius de tuo obscurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장5)
Quamquam isti, qui Catilinam Massiliam ire dictitant, non tam hoc queruntur quam verentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 16:1)
Nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est, optemus potius, ut eat in exilium, quam queramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 16:4)
pro deum, popularium omnium, adulescentium clamo postulo obsecro oro ploro atque inploro fidem non levissuma de re, ut queritur ille in civitate fieri facinora capitalia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 13:5)
Et soletis queri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 93:3)
ut, si constitueris cuipiam te advocatum in rem praesentem esse venturum atque interim graviter aegrotare filius coeperit, non sit contra officium non facere, quod dixeris, magisque ille, cui promissum sit, ab officio discedat, si se destitutum queratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:6)
Admonebat me res, ut hoc quoque loco intermissionem eloquentiae, ne dicam interitum, deplorarem, ni vererer, ne de me ipso aliquid viderer queri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 89:1)
idque cum argumentis docuerat, quod ita nati essemus, ut et blandiri subtiliter, a quibus esset petendum, et adversarios minaciter terrere possemus et rem gestam exponere et id, quod intenderemus, confirmare et, quod contra diceretur, refellere, ad extremum deprecari aliquid et conqueri, quibus in rebus omnis oratorum versaretur facultas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 90:2)
altera est haec, de qua queri saepe soleo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 124:1)
Nemo ingemuit, nemo inclamavit patronorum, nihil cuiquam doluit, nemo est questus, nemo rem publicam imploravit, nemo supplicavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 230:3)
Accedebat ut haec tu adulescens pro re publica queri summa cum dignitate existimarere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 198:1)
Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam, quo in genere est Siculi illud, cui cum familiaris quidam quereretur quod diceret uxorem suam suspendisse se de ficu, "amabo te," inquit "da mihi ex ista arbore quos seram surculos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 278:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION