라틴어 문장 검색

saepe illam perhibent ardenti corde furentem clarisonas imo fudisse ex pectore voces, ac tum praeruptos tristem conscendere montes unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus, tum tremuli salis adversas procurrere in undas mollia nudatae tollentem tegmina surae, atque haec extremis maestam dixisse querelis, frigidulos udo singultus ore cientem:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 3:2)
at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Ityli, - sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo, ut missum sponsi furtivo munere malum procurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 654)
cuius ratio est, quia veritas de re, que in veritate consistit tanquam in subiecto, est similitudo perfecta rei sicut est. 15.
(단테 알리기에리, Epistolae 95:3)
89. In parte vero executiva, que fuit divisa iuxta totum prologum, nec dividendo nec sententiando quicquam dicetur ad presens, nisi hoc, quod ubique procedetur ascendendo de celo in celum, et recitabitur de animabus beatis inventis in quolibet orbe, et quod vera illa beatitudo in sentiendo veritatis principium consistit;
(단테 알리기에리, Epistolae 127:1)
Et quia presens tractatus est inquisitio quedam, ante omnia de principio scruptandum esse videtur in cuius virtute inferiora consistant. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:9)
Sunt enim huiusmodi forme quedam compositioni contingentes, et consistentes simplici et invariabili essentia, ut Magister Sex Principiorum recte ait. Recipiunt tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis admiscetur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:9)
quod in uno consistit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:13)
Et cum concordia, in quantum huiusmodi, sit quoddam bonum, manifestum est ipsam consistere in aliquo uno tanquam in propria radice. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:14)
in quo quidem dicto tota vis argumenti consistit. 13.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:36)
unde arguunt illa duo regimina secundum auctoritatem apud successorem Petri consistere. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:4)
Cum ergo scindere Imperium esset destruere ipsum, consistente Imperio in unitate Monarchie universalis, manifestum est quod Imperii auctoritate fungenti scindere Imperium non licet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:28)
beatitudinem scilicet huius vite, que in operatione proprie virtutis consistit et per terrestrem paradisum figuratur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:14)
et beatitudinem vite ecterne, que consistit in fruitione divini aspectus ad quam propria virtus ascendere non potest, nisi lumine divino adiuta, que per paradisum celestem intelligi datur. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:15)
1. Grandiosa modo vocabula sub prelato stilo digna consistere, successiva nostre progressionis presentia lucidari expostulat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 111:1)
4. Tota igitur, scilicet ars cantionis, circa tria videtur consistere:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 134:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION