라틴어 문장 검색

Ut daretur consulatus absenti, quem decem tribuni favente Pompeio nuper decreverant, dissimulante eodem negabatur:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 16:1)
Ergo ut in hostem decernitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 17:2)
Igitur Ciceronis consiliis abolitione decreta, ne tamen publici doloris oculos ferirent, in provincias ab illo ipso quem occiderant Caesare datas, Syriam et Macedoniam concesserant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 4:1)
Quod si ita decernitis, dis Penatibus meis huc conveniendo gratissimum feceritis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 12:2)
Qui erant ab Hercule in Italia relicti, ut quidam ferunt, irato, quod incustoditum fuisset armentum, ut nonnulli aestimant, consulto eos reliquente, ut aram suam atque aedem ab incur­sionibus tuerentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:2)
idcircoque ei divinos honores esse decretos, et ob merita introitus et exitus aedium eidem consecratos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 2:2)
nonnumquam vero per gratiam sacerdotum, qui publicanis proferri vel inminui consulto anni dies volebant, modo auctio modo retractio dierum proveniebat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 1:2)
Et hoc est quod in primo et secundo de legibus non inutile viris esse decernit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 5:4)
Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 9:1)
Post Didiam Licinia lex lata est a P. Licinio Crasso Divite, cuius ferundae probandaeque tantum studium ab optimatibus inpensum est, ut consulto senatus iuberetur, ut ea tantummodo promulgata, priusquam trinundino confirmaretur, ita ab omnibus observaretur quasi iam populi sententia conprobata.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 7:1)
Decernite letum, Et metus omnis abest:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:45)
Cunctaque iussuri, primum hoc decernite, Patres, Quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:11)
An nondum numina tantum Decrevere nefas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:60)
Undique collatis in robur Caesaris armis, Summa videns duri Magnus discrimina Martis Iam castris instare suis, seponere tutum Coniugii decrevit onus, Lesboque remotam Te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli Occulere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:1)
475 Caesar decernit solus Brundusium navigare, Antoniumque accersere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권25)

SEARCH

MENU NAVIGATION