라틴어 문장 검색

Credulus huic fraudi reputat sibi quod fore laudi, In spem regnandi ductus tam crimine grandi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:18)
Sic uictus cessit, sic crimen adultera texit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:24)
Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.
(불가타 성경, 집회서, 5장17)
Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.
(불가타 성경, 집회서, 22장30)
quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.
(불가타 성경, 미카서, 7장6)
Et proiciam super te abominationes et contumeliis te afficiam; et ponam te in exemplum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장6)
Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumeliae et iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장20)
Ut vidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; et regressus est ad regem et accusavit eos criminibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장25)
Et ait Iudas: " Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장10)
Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장28)
Et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit; miseros autem, qui etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장47)
ante oculos habentes contumeliam, quae in locum sanctum ab his iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitae civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장17)
At cuius criminis arguimur summam quaeres.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:1)
Infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:6)
Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumue praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex auidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur, uniuersi innocentiam senatus quanta mei periculi securitate defenderim.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION