라틴어 문장 검색

At illi, quorum amputaverat manus, ad castra Macedonum penetrant Dareum, quanto maximo cursu posset, sequi nuntiantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 18:1)
nam nec eodem omnes fugam intenderant et deficientibus equis cursum eorum, quos rex subinde mutabat, aequare non poterant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 2:2)
unam esse urbem, quae cursum victoris morari ausa esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 20:4)
Redditus et a Persis nemora vallesque circumiectas terribili sono inpleverat, nec iam contineri Macedones poterant, quin cursu quoque ad hostem contenderent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 25:4)
Nondum ad iactum teli perventum erat, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu poterat, ad regem pervenit nuntians, murices ferreos in terram diffudisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus evitari a suis posset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 42:1)
"Forsitan ita dii fata ordinaverint, ut Persarum impe- rium, quod secundo cursu per CCXXX anuos ad summum fastigium evexerant, magno motu concuterent magis quam adfligerent admonerentque nos fragilitatis humanae, cuius nimia in prosperis rebus oblivio est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:33)
Alexander instantibus suis, ne inpune abeuntem hostem intermitteret sequi, hebetia esse tela et manus fatigatas tantoque cursu corpora exhausta et praeceps in noctem diei tempus causatus est, re vera de laevo cornu, quod adhuc in acie stare credebat, sollicitus reverti ad ferendam opem suis statuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 21:1)
cum repente ex adverso apparuit agmen equitum, qui primo inhibuere cursum, deinde Macedonum paucitate conspecta turmas in obvios concitaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 24:1)
harenae autem subinde cumulatae et saxis, quis pons sustinetur, adnexae morantur amnem, qui retentus acrius, quam si libero cursu mearet, inliditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 34:1)
Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 5:3)
Ipse quadrato agmine incedens ita cursum regebat, ut prim i coniungi ultimis possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 11:3)
itaque calcaribus subditis effuso cursu eunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 13:5)
Paulisper ergo inhibuit cursum, donec consideret pulvis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 13:7)
Ut urgente hoste apertius fugere, insequebatur dissipatos victor et emensus cursu omne spatium, quod acies Laconum obtinuerat, ipsum Agin persequebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 14:1)
Itaque, qui transeunt campos, navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION