라틴어 문장 검색

' quod in aliis causis debet valere et valet lege Aquilia, id ex huius modi damno quod vi per servos armatos datum esset . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 5장 2:2)
quoniam quod iudicium et quo consilio constitutum sit cognostis, nunc rem ipsam, ut gesta sit, dum breviter vobis demonstro, attendite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 1:1)
hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 1:1)
age illud alterum interdictum consideremus, quod item nunc est constitutum propter eandem iniquitatem temporum nimiamque hominum . . . boni debent dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 20장 1:1)
quia ius constitutum nullum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 22장 2:3)
quia constitutum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 22장 2:7)
qui locus igitur absentis defendendi procuratori primus datus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:1)
Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea provincia decessissem ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei relinquerem, factum est uti cum summum in veteribus patronis multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis constitutum esse arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 2:1)
quorum causa iudicium de pecuniis repetundis est constitutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:2)
quasi vero dubium sit quin tota lex de pecuniis repetundis sociorum causa constituta sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 1:3)
quis ergo est qui neget oportere eorum arbitratu lege agi quorum causa lex sit constituta?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 3:1)
dicetur autem non Peripateticorum more - est enim illorum exercitatio elegans iam inde ab Aristotele constituta - , sed aliquanto nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in adversaries aspere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 4:1)
praedonum ille concursus et te duce latrocinium in foro constitutum et reliquiae coniurationis a Catilinae furiis ad tuum scelus furoremque conversae non civitas erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장8)
Ius civile est aequitas constituta eis qui eiusdem civitatis sunt ad res suas obtinendas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 4:3)
apparatus conloquia locus constitutum convivium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION