라틴어 문장 검색

consules deinde Fabianis artibus, cum debellare possent, bellum traxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 418:1)
ad ea dona consilium quoque addebant, ut praetor cui provincia Sicilia evenisset in Africam traiceret, ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 449:1)
erras enim, L. Paule, si tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum Hannibale futurum censes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 472:1)
nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat te, et cum illo in acie tantum cum hoc omnibus locis ac temporibus sis certaturus, et adversus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi sit, Varro dux tuis militibus te sit oppugnaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 472:2)
una ratio belli gerendi adversus Hannibalem est qua ego gessi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 477:3)
Hannibal contra in aliena, in hostili est terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab domo ac patria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 481:1)
idem Varro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 486:1)
omnia audentem contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 488:3)
ut in castra venerunt, permixto novo exercitu ac vetere, castris bifariam factis, ut nova minora essent propius Hannibalem, in veteribus maior pars et omne robur virium esset, consulum anni prioris M. Atilium aetatem excusantem Romam miserunt, Geminum Servilium in minoribus castris legioni Romanae et socium peditum equitumque duobus milibus praeficiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 496:1)
Hannibal, quamquam parte dimidia auctas hostium copias cernebat, tamen adventu consulum mire gaudere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 498:1)
ceterum victoribus effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul, cuius eo die - nam alternis imperitabant - imperium erat, Varrone indignante ac vociferante emissum hostem e manibus debellarique, ni cessatum foret, potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 502:2)
Hannibal id damnum haud aegerrime pati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 504:1)
nam forte ita evenit ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites non parerent, servi duo, Formiani unus alter Sidicini equitis, qui Servilio atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis fuerant, profugerent eo die ad dominos deductique ad consules nuntiant omnem exercitum Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 520:2)
Hannibal, postquam motos magis inconsulte Romanos quam ad ultimum temere evectos vidit, nequiquam detecta fraude in castra rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 524:1)
ipse etiam interdum Hannibal de fuga in Galliam dicitur agitasse, ita ut relicto peditatu omni cum equitibus se proriperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 527:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION