라틴어 문장 검색

Qui natus est infelix, non vitam modo Tristem decurrit, verum post obitum quoque Persequitur illum dura fati miseria.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Asinus et Galli.1)
Ergo contenti munere invicti Iovis Fatalis annos decurramus temporis, Nec plus conemur quam sinit mortalitas.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.5)
sed quod cessat ex reditu, frugalitate suppletur, ex qua velut fonte liberalitas nostra decurrit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 3:3)
nam modo occurrentibus silvis via coartatur, modo latissimis pratis diffunditur et patescit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:2)
' 'Naturae historiarum triginta septem', opus diffusum eruditum, nec minus varium quam ipsa natura.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 6:2)
quidam tamen salubri temperamento ad nos quoque velut rivi ex illo benignissimo fonte decurrunt, quos et haurire ipsi et absentibus amicis quasi ministrare epistulis possumus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 12:2)
Est opus pulchrum validum acre sublime, varium elegans purum figuratum, spatiosum etiam et cum magna tua laude diffusum, in quo tu ingenii simul dolorisque velis latissime vectus es;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 20 2:1)
Nam Viennensium vitia intra ipsos residunt, nostra late vagantur, utque in corporibus sic in imperio gravissimus est morbus, qui a capite diffunditur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 7:3)
Fons oritur in monte, per saxa decurrit, excipitur cenatiuncula manu facta;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 2:1)
Lata et diffusa planities montibus cingitur, montes summa sui parte procera nemora et antiqua habent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 7:3)
Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 6:1)
Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine plures species inciderunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 4:2)
spectabunt laeti iuvenes mixtaeque puellae, diffundetque animos omnibus ista dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:143)
fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes, datque quod a teneri fronte revellit equi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:78)
parcite paucarum diffundere crimen in omnes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION