라틴어 문장 검색

ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque ab eis principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 12장4)
Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 20장1)
Hunc cum reliquis rebus locum probabat, tum quod superioris anni munitiones integrae manebant, ut militum laborem sublevaret. Praesidio impedimentis legionem quartamdecimam reliquit, unam ex eis tribus, quas proxime conscriptas ex Italia traduxerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 32장5)
Centuriones, quorum nonnulli ex inferioribus ordinibus reliquarum legionum virtutis causa in superiores erant ordines huius legionis traducti, ne ante partam rei militaris laudem amitterent, fortissime pugnantes conciderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 40장7)
quod Germani, qui eo consilio Rhenum transierant, ut Ambiorigis fines depopularentur, ad castra Romanorum delati optatissimum Ambiorigi beneficium obtulerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 42장3)
Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andos reliquosque omnes qui Oceanum attingunt adiungit: omnium consensu ad eum defertur imperium.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 4장6)
Oppidum diripit atque incendit, praedam militibus donat, exercitum Ligerem traducit atque in Biturigum fines pervenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 11장9)
Haec eadem centurionibus tribunisque militum mandabant, ut per eos ad Caesarem deferrentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 17장8)
Cum uterque utrimque exisset exercitus, in conspectu fereque e regione castris castra ponebant dispositis exploratoribus, necubi effecto ponte Romani copias traducerent. Erat in magnis Caesaris difficultatibus res, ne maiorem aestatis partem flumine impediretur, quod non fere ante autumnum Elaver vado transiri solet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 35장1)
Celeriter effecto opere legionibusque traductis et loco castris idoneo delecto reliquas copias revocavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 35장5)
Unam esse Aeduorum civitatem, quae certissimam Galliae victoriam detineat; eius auctoritate reliquas contineri; qua traducta locum consistendi Romanis in Gallia non fore.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 37장3)
Ex eis Eporedorix cognito Litavicci consilio media fere nocte rem ad Caesarem defert; orat ne patiatur civitatem pravis adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani deficere; quod futurum provideat, si se tot hominum milia cum hostibus coniunxerint, quorum salutem neque propinqui neglegere, neque civitas levi momento aestimare posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 39장3)
Augetur Gallis suspicio, atque omnes illo ad munitionem copiae traducuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 45장6)
Vacua castra hostium Caesar conspicatus tectis insignibus suorum occultatisque signis militaribus raros milites, ne ex oppido animadverterentur, ex maioribus castris in minora traducit legatisque, quos singulis legionibus praefecerat, quid fieri velit ostendit:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 45장7)
Ne tum quidem insecutis hostibus tertio die ad flumen Elaver venit; pontem refecit exercitumque traduxit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 53장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION