라틴어 문장 검색

neque enim tanto opere hanc a Crasso disputationem desiderabam, quanto opere eius in causis oratione delector;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 164:2)
nam, sive quem haec Aeliana studia delectant, plurima est et in omni iure civili et in pontificum libris et in xii tabulis antiquitatis effigies, quod et verborum vetustas prisca cognoscitur et actionum genera quaedam maiorum consuetudinem vitamque declarant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:2)
sive quem ista praepotens et gloriosa philosophia delectat, - dicam audacius - hosce habet fontis omnium disputationum suarum, qui iure civili et legibus continentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:4)
Ac si nos, id quod maxime debet, nostra patria delectat, cuius rei tanta est vis ac tanta natura, ut Ithacam illam in asperrimis saxulis tamquam nidulum adfixam sapientissimus vir immortalitati anteponeret, quo amore tandem inflammati esse debemus in eius modi patriam, quae una in omnibus terris domus est virtutis, imperi, dignitatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 196:1)
nos quidem, nisi forte molesti intervenimus, venisse delectat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 14:5)
" In qua permaneo, Catule, sententia meque, cum huc veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 24:9)
'Ita,' inquit Antonius 'et in eo quidem genere scio et me et omnis, qui adfuerunt, delectatos esse vehementer, cum a te est Popilia, mater vestra, laudata, cui primum mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 44:1)
atqui tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego Graece scripta intellegere possum, magno opere delectet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 55:5)
Tum, cum ceteri, qui illum audierant, vehementer essent delectati, quaerebant ab Hannibale, quidnam ipse de illo philosopho iudicaret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:4)
que, si quam gloriam peperisse videatur, tamen etsi ea non sit iniqua merces periculi, tamen ea non delectari totamque abicere atque deponere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 210:2)
maxime autem homines delectari, si quando risus coniuncte re verboque moveatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:3)
Natura enim nos, ut ante dixi, noster delectat error;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 260:7)
nam et auribus multa percipimus, quae etsi nos vocibus delectant, tamen ita sunt varia saepe, ut id, quod proximum audias, iucundissimum esse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:3)
et oculis conliguntur paene innumerabiles voluptates, quae nos ita capiunt, ut unum sensum dissimili genere delectent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:4)
rustica vox et agrestis quosdam delectat, quo magis antiquitatem, si ita sonet, eorum sermo retinere videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION