라틴어 문장 검색

Inde in omnem vitam balneum fugimus, decoquere corpus atque exinanire sudoribus inutile simul delicatumque credidimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 15:3)
Quemadmodum autem uniuscuiusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos mores, si disciplina civitatis laboravit et se in delicias dedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 2:1)
Quomodo Maecenas vixerit notius est, quam ut narrari nunc debeat, quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 4:1)
hanc ipsam laudem suam corrupit istis orationis portentosissimae deliciis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 7:2)
Iracundi hominis iracunda oratio est, commoti nimis incitata, delicati tenera et fluxa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 20:3)
Ubi vero inpotens, cupidus, delicatus est, transit in nomen detestabile ac dirum et fit tyrannus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 24:4)
Cum vero magis ac magis vires morbus exedit et in medullas nervosque descendere deliciae, conspectu eorum, quibus se nimia aviditate inutilem reddidit, laetus, pro suis voluptatibus habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum festisque, quarum usum sibi ingerendo abstulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 25:1)
Id actum est ab illo mundi conditore, qui nobis vivendi iura discripsit, ut salvi essemus, non ut delicati.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 15:4)
Ad salutem omnia parata sunt et in promptu, deliciis omnia misere ac sollicite conparantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 15:5)
modo Licinum divitiis, Apicium cenis, deliciis provocant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 19:6)
Pusillum perturbatur - subalbam canem in deliciis habere adsueverat - ut ilium vidit canem nigrum, villosum, sane non quem velis tibi in tenebris occurrere, et magna voce Claudius inquit veniet.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:9)
sed cum multa iam mihi ex meis desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum hebetauerit, neruoram firmitatem fatigauerit, inter ea quae retinui memoria est res ex omnibus animi partibus maxime delicata et fragilis, in quam primam senectus incurrit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 2:1)
necesse est ergo me ad delicias conponam memoriae meae quae mihi iam olim precario paret.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 5:5)
ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, caeduntur ubique gentium siluae;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 12:1)
delicata es, cruciatus puerperi times.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION