라틴어 문장 검색

quin et verba Flavi vulgabantur, non referre dedecori si citharoedus demoveretur et tragoedus succederet, quia ut Nero cithara, ita Piso tragico ornatu canebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 65장2)
non me fremitus salutantium nec anhelans libertus excitet, nec incertus futuri testamentum pro pignore scribam, nec plus habeam quam quod possim cui velim relinquere;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 6:1)
magna eloquentia, sicut flamma, materia alitur et motibus excitatur et urendo clarescit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 1:3)
satis constat C. Cornelium et M. Scaurum et T. Milonem et L. Bestiam et P. Vatinium concursu totius civitatis et accusatos et defensos, ut frigidissimos quoque oratores ipsa certantis populi studia excitare et incendere potuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 5:1)
nimia pietas vestra acrius quam considerate excitavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장4)
ire in aciem, excitare partium fortunam furore quodam et instinctu flagrabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장7)
nam etsi vagis adhuc et incertis auctoribus erat tamen in ore famaque Vespasianus ac plerumque ad nomen eius Vitellius excitabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 73장2)
Sed Marcelli studium proprius rubor excitabat ne aliis electis posthabitus crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장1)
unde suspicio sponte legatorum excitari bellum cunctaque quae acciderant aut metuebantur non inertia militis neque hostium vi, sed fraude ducum evenire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장11)
tolerant cum maxime inopiam obsidiumque apud Vetera legiones nec terrore aut promissis demoventur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장8)
Germani prosperis feroces, Romanos pudor excitaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장7)
ille autem ut sonitu flammae est excitatus, etsi gladius ei erat subductus, familiaris sui subalare telum eripuit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 5:1)
nam cum spectaculo ludorum gregarium militem in quattuordecim ordinibus sedentem excitari per apparitorem iussisset, rumore ab obtrectatoribus dilato quasi eundem mox et discruciatum necasset, minimum afuit quin periret concursu et indignatione turbae militaris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 14장 1:2)
in quo cum hieme tota copias exercuisset, Pompeium inter Mylas et Naulochum superauit, sub horam pugnae tam arto repente somno deuinctus, ut ad dandum signum ab amicis excitaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 1:3)
templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitauit, quam fulmine ictam desiderari a deo haruspices pronuntiarant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION